Musa,
canem luge defunctum, nomine Gunner,
Qui pueris olim spesque dolorque fuit.
Corpus erat monstro nigrum, longissima cauda:
Quis fuerat mater nescio quisve pater.
Restat iners nunquam, semper tamen arva peragrat
Quicquid humi spectat protinus ore capit.
Huc illuc pueri vano clamore sequuntur
Sed frustra: laetus Gunner ubique fugit.
Per flores veluti tempestas ille ruebat
Caulibus atque novis maxima pestis erat.
Tandem finis erat: quandam mordere parentum
Audet, ut in prato sola tenebat iter.
Edicit dominus mortem: teque improbe Gunner,
Nunc habet ut comitem Cerberus ipse suum.
(C.P. Selwyn)
|